Liber Job*

Caput 15: Versus 34

Congregatio enim hypocritae,etc. Congregant hypocritae bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio, quia per hoc quod agunt, fructum recipere in aeterna retributione non appetunt.Et ignis devorabit tabernacula eorum,etc. Corpora in quibus animae eorum habitant, tabernacula dicit: quae hic desiderium laudis, postmodum autem concremabit ignis gehennae.Tabernacula.Cogitatio est tabernaculum, in qua mens habitat, quam aestus avaritiae vastat. Vel, cor tabernaculum dicit, quod consumit ardor laudis. Vel, corpus est tabernaculum animae, et qui hic ardent mente, ardebunt carne ignibus gehennae.
(* Traductions européennes)